

Liber Leviticus*
Caput 25: Versus 3
Sex annis,etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quae videntur: septimo autem anno sabbatum erit terrae Domini. Cum enim post praesens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus[Hebr. 4.], jam non erit operandi tempus.
Glose
Seres agrum,etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est.